Lucella
Nuovo arrivato

Messaggi: 1
 benevento
|
 |
« inserita:: 03 Novembre 2008, 22:09:37 » |
|
Abitudini delle cicogne (Plinio il Vecchio)
Ciconiae quonam e loco veniant aut quo se referant incompertum adhuc est . E longiquo venire non dubium est eodem ,quo grues ,sed illas hiemis ,has aestatis tempore . Abituare in loca certa congregantur , ubi inter se commurmurant eamque ,quae novissima advenit,antequam abeant ,lacerant et eius carne vescuntur . Nemo umquam vidit agmen discedentium ,nec pervenientium ,quia utrumque fieri noctu existimatur . Sic eas non venire sed venisse , non abire sed abisse , cernimus . Sunt qui ciconiis non inesse linguam confirment . Cum ciconiae serpentibus vesci putentur , apud thessalos eis tantus honor habetur ut eorum legibus capitale fuerit ciconiam occidisse et eadem poena ,quam in homicidam ,statuta sit . Cuneo facto , sensim se dilatante , in caelo volant ,quo facilius aera findant quam si recta fronte volarent . Semper nidos solitos ,sicut grues ,repetunt .
|