La superbia di Pausania

Pausanias Lacedaemonius mirae audaciae et constantiae vir erat, sed vitiorum quoque plenus erat. Pausaniae clarum est proelium apud Plataeas. Namque bello Persico secundo Mardonius, satrapes regius, Medus, validus atque providus, cum innumeris copiis Graeciam petebat, sed Pausanias cum sociis Graecis Persas fugabat. Post victortiam, vero, Pausanias superbire incipiebat et nimiam potentiam concupiscebat. Superbiae suae speciosum exemplum narratur: ex praeda tripodem aureum capiebat et Delphis ponebat cum hoc titulo: «Pausanias barbaros apud Plataeas delebat, et tripodem deo dicabat». Verba superba erant, nam victoriam non Pausanias solus, sed cum sociis parabat. Paulo post, tam superbam sententiam Lacedaemonii exsculpebant et sociorum nomina tantum inscribebant.

Grammatica Picta (1) – Pag.95 n.16

Lo Spartano Pausania era un uomo di ammirevole audacia e costanza, ma era anche pieno di difetti. È famoso il combattimento di Pausania presso Platea. Ed infatti, in occasione della Seconda Guerra contro i Persiani, Mardonio, satrapo regio, Medo, valente e previdente, si recava in Grecia insieme a innumerevoli truppe, ma Pausania, insieme agli alleati Greci, metteva in fuga i Persiani. Dopo la vittoria, in verità, Pausania incominciava ad insuperbire e desiderava ardentemente un eccessivo potere. Si racconta un esempio lampante della sua superbia: egli prendeva un tripode d’oro dal bottino, e lo poneva a Delfi con questa iscrizione: Pausania annientava i barbari presso Platea, e offriva il tripode al dio. Erano parole superbe, infatti Pausania procurava la vittoria non da solo, ma insieme agli alleati. Dopo poco tempo, gli Spartani cancellavano una frase tanto superba e iscrivevano soltanto i nomi degli alleati.