Epaminonda

Antiqui scriptores magnum ingenium et singularem virtutem Epaminondae multis laudibus celebraverunt. Clarus Thebanorum dux Epaminondas fuit. Numquam, enim, ita potentes Thebae fuerunt, ut Epaminondae temporibus. Bellum contra Lecedaemonios Thebani gerebant et Epaminondam ducem nominaverunt. Audaci animo Epaminondas pugnavit et, exemplo suo, milites ad victoriam duxit. Nam antea Lacedaemonios apud Leuctra profligavit; postea in Peloponnesum penetravit et apud Mantineam in hostes movit. Sed in pugna, telo percussus (=colpito), Epaminondas cecidit; victores, tamen, Thebani fuerunt.

Gli antichi scrittori celebrarono con molte lodi la grande intelligenza e lo straordinario valore di Epaminonda. Epaminonda fu un celebre comandante dei Tebani. Infatti Tebe non fu mai così potente come ai tempi di Epaminonda. I Tebani combattevano la guerra contro gli Spartani e nominarono comandante Epaminonda. Epaminonda combatté con animo coraggioso e, grazie al suo esempio, guidò i soldati alla vittoria. Infatti in precedenza sconfisse gli Spartani presso Leuttra; poi penetrò nel Peloponneso e si mosse contro i nemici presso Mantinea. Ma in battaglia Epaminonda, colpito da un dardo, cadde; tuttavia i Tebani furono vincitori.